Gaudeamus igitur, Iuvenes dum sumus, Post jucundam juventutem Post molestam senectutem Nos habebit humus., Ubi sunt qui ante nos In mundo fuere, Vadite ad superos, Transite ad inferos, Hos si vis videre., Vita nostra brevis est, Brevi finietur, Venit mors velociter, Rapit nos atrociter, Nemini parcetur., Vivat Academia, Vivant Professores, Vivat membrum quodlibet, Vivant membra quaelibet, Semper sint in flore!, Vivant omnes virgines, Faciles, formosae, Vivant et mulieres, Bonae, laboriosae., Vivat et respublica, Et qui illam regit, Vivat nostra civitas, Mecaenatum caritas, Quae nos hic protegit., Pereat tristitia, Pereant osores, Pereat diabolus, Quivis Antiburschius, Atque irrisores.,

Leaderboard

Visual style

Options

Switch template

Continue editing: ?